- PECTUS
- PECTUSapud Gentiles, Neptuno sacrum, ferocissimo Deorum et ab omni sapientia alienissimo: cum Palladi potius consecrandum videretur, hoc Sapientiae domicilium. Unde sine pectore miles Aiax dicitur apud Ovid. Metam. l. 13. v. 290. Homo sine pectore Menelaus, apud eundem in Ep. 17. Heroid. quae est Paridis ad Helenam v. 305. etc. Id in pinum illidebant Galli in sacris Cybeles, cum planctu et eiulatu, ut eam in medio continentem simulacrum Attinis ac lanis circum volutam et ramis coronatum violaceis. in sacris illis gestabant. Statius Papinius Thebaid. l. 10. v. 70. et seqq.Sic Phryga terrisicis genitrix Idaea cruentumElicit ex adytis, consumptaque brachia ferroScire vetat, quatit ille sacras in Pectora pinus,Sanguineosque rotat crines.Cuius ritûs Claudian. quoque meminit in Eutrop. l. 1. v. 279.Cymbala ferre licet. Pectusque illidere pinuInguinis et reliquum Phrygtis abscindere cultris etc.Vide Voss. de orig. et Progr. Idololatriae Gentil. l. 2. c. 53. et supra Cybele. Fasciis porro illud, quo graciliores apparerent, Virgines succingebant. Claudian. de Consul. Honorii 6. v. 526.——— ——— Virdique angustat iaspide pectus.Et anteipsum Ovidiusl. 3. de Arte, v. 274.Augustum circa fascia Pectus eat.Imo utrôque antiquior Terentius Eunucho Actu 2. sc. 3. v. 22.Haud similis Virgo est virginum nostrarum, quas Matres student,Demissis humeris esse vincto Pectore, ut graciles sient.Quod Graece Στρόφιον, ut ex Iul. Polluce observatum. Turpilius in Philopartore, Me miseram, quod inter vias Eipstola exciditmihi inselix inter tuniculam et strophium collocata. Nec hoc solum, verum et Aegide Pectus ornabant. Iul. Poll. Onomastic. l. 5. c. 16. Περὶ δὲ τοῖς ςτέρνοις, αἰ̈γίδας, ubi Auctor, non scutum, quale Palladis hôc nomine dictum, sed Pectorale intelligit; ut docet Servius, ad Aen. l. 2. Ornamentum pectorale habens in medio Gorgonis caput. Meminit Ovid. de Remed. Amoris l. 1. v. 346.Decipit hac oculos Aegide divas amor.Sext. Propertius l. 2. Eleg. 2. v. 7.Aut cum Dulichias Pallas spatiatur ad aras.Gorgonis anguiferae Pectus operta comis etc.Vide et supra Encolpium, it. Mitra. Porro in conviviis Veterum non caput solum, et cervicem coronis evinciebant, sed pectori quoque, cordis sedi, eas applicabant. Inter quas coronae hypothymiades dictae erant, quas de collo descendisse ad pectus, ex Anacreonte discimus.Πλεκτὰς δ᾿ ὑποθυμιάδαςΠερὶ ςτήθεσι λωτίναςΕ῎θεντοPlicatiles hypothymiades,E loto circa pectusStatuerumEt Phileta in Atactis, qui, referente Athenaeô l. 15. hypothymidaait a Lebiis vocari myrtigenns, cui circumponant violas, aliosque flores, quorum fragrantiâ pectus recreatus etc. Quam in rem vide Paschalium Coronar. l. 2. c. 3. et supra ubi de huiusmodi coronis: de adoratione vero Saturni, Veneris. Solis, apud Orientales gentes complures et illustres, manu non ad os, sed ad pectus, admota. Seldenum et de Synedriis l. 3. c. 16. num. 8. uti de Pectoris nudandi, in humilitatis signum, moreretro voce Nudandi, vide quoque supra ubi de Iuramento. Mactatione Agni Paschalis Oblatis, Pater noster.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.